monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec possit mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur.
2 Nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit vivere: certum tamen est vivere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re vivente esse non posse. Necesse est ergo ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque vitalium sic infirma est, ut eam vim, quae magnum vel summum dolorem facit, non valeat sustinere.
3 Tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud vinculum, sicut nulla temporis longitudine solvetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est.
4 Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore; ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.
Adtendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non adtendunt esse tamen aliquid tale quod corpore maius sit.
5 Ipse quippe animus, cuius praesentia corpus vivit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. Ecce inventa res est, quae, cum sensum doloris habeat, inmortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium.
6 Si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus.
7 Sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora viventia, cum ab anima sit corpori sensus et vita: ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in eo loco eius, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola, quamvis sit in corpore, cum aliqua causa etiam invisibili tristis est ipsa corpore incolumi; dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dives ille apud inferos, quando dicebat: "Crucior in hac flamma." Corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet.
8 Si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. Cum vero illa, quae magis dolere potest, non possit mori, quid momenti affert cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere et dolere atque gaudere; unde Vergilius: "Hinc", inquit, (id est ex moribundis terreni corporis membris)
metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Sed convicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua rursus incipiunt in corpora velle reverti.
9 Ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas, sive non perveniendo quo tendebat sive amittendo quo pervenerat, vertitur in dolorem. Quapropter si anima, quae vel sola vel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo inmortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt.
10 Postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem vero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? Cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori cogunt?
11 Non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Augustinus > 3